Alcibiades
ch. 1
Alc.1.1
Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis. in hoc natura quid efficere possit videtur experta. constat
enim inter omnes, qui de eo memoriae prodiderunt,
nihil illo fuisse excellentius vel in vitiis vel in virtutibus.
Alc.1.2
natus in amplissima civitate summo genere,
omnium aetatis suae multo formosissimus, dives; ad
omnes res aptus consiliique plenus (namque imperator
fuit summus et mari et terra); disertus, ut in primis
dicendo valeret, quod tanta erat commendatio oris
atque orationis, ut nemo ei posset resistere;
Alc.1.3
cum tempus posceret, laboriosus, patiens; liberalis, splendidus
non minus in vita quam victu; affabilis, blandus, temporibus callidissime serviens:
Alc.1.4
idem, simulac se remiserat neque causa suberat quare animi laborem
perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus, intomperans reperiebatur, ut omnes admirarentur in uno
homine tantam esse dissimilitudinem tamque diversam naturam.
ch. 2
Alc.2.1
Educatus est in domo Pericli (privignus enim eius
fuisse dicitur), eruditus a Socrate. socerum habuit
Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere vellet, neque plura bona
eminisci neque maiora posset consequi, quam vel natura vel fortuna tribuerat.
Alc.2.2
ineunte adulescentia amatus
est a multis more Graecorum, in eis a Socrate, de
quo mentionem facit Plato in symposio. namque eum
induxit commemorantem se pernoctasse cum Socrate
neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente debuerit.
Alc.2.3
posteaquam robustior est factus, non minus
multos amavit, in quorum amore, quoad licitum est
odiosa, multa delicate iocoseque fecit: quae referremus,
nisi maiora potiora haberemus.
ch. 3
Alc.3.1
Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt. ad
quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea
collegae dati, Nicia et Lamachus.
Alc.3.2
id cum appararetur,
prius quam classis exiret, accidit ut una nocte omnes
Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur
praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidi (itaque
ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est).
Alc.3.3
hoc cum appareret non sine magna multorum consensione
esse factum, quae non ad privatam, sed ad publicam
rem pertineret, magnus multitudini timor est iniectus,
ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret populi.
Alc.3.4
hoc maxime convenire in
Alcibiadem videbatur, quod et potentior et maior quam
privatus existimabatur: multos enim liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat.
Alc.3.5
qua re fiebat ut omnium oculos, quotienscumque in publicum prodisset,
ad se converteret neque ei par quisquam in civitate poneretur. itaque non solum spem
in eo habebant maximam, sed etiam timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat.
Alc.3.6
aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur (quod nefas erat more Atheniensium) idque non
ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.
ch. 4
Alc.4.1
Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur. sed instabat tempus ad bellum proficiscendi.
id ille intuens neque ignorans civium suorum consuetudinem postulabat, si quid de se agi vellent, potius
de praesente quaestio haberetur, quam absens invidiae
crimine accusaretur.
Alc.4.2
inimici vero eius quiescenduin
in praesenti, quia noceri ei non posse intellegebant,
et illud tempus exspectandum decreverunt, quo classis
exisset, ut absentem aggrederentur, itaque fecerunt.
Alc.4.3
nam postquam in Siciliam eum pervenisse crediderunt,
absentem, quod sacra violasset, reum fecerunt. qua
de re cum ei nuntius a magistratu in Siciliam missus
esset, ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in magna spe provinciae bene administrandae,
non parere noluit et in triremem, quae ad eum erat
deportandum missa, ascendit.
Alc.4.4
hac Thurios in Italiam
pervectus, multa secum reputans de immoderata civium suorum licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus impendentem evitare tempestatem, clam
se ab custodibus subduxit et inde primum Elidem,
dein Thebas venit.
Alc.4.5
postquam autem se capitis damnatum bonis publicatis audivit, et, id quod numquam
antea usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo
coactos ut se devoverent, eiusque devotionis quo testatior esset memoria, exemplum in pila lapidea incisum
esse positum in publico, Lacedaemonem demigravit.
Alc.4.6
ibi, ut ipse praedicare consuerat, non adversus patriam,
sed inimicos suos bellum gessit, qui eidem hostes
essent civitati: nam cum intellegerent se plurimum
prodesse posse rei publicae, ex ea eiecisse plusque
irae suae quam utilitati communi paruisse.
Alc.4.7
itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse rege amicitiam
fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque ibi perpetuo posito in obsidione Athenas tenuerunt. eiusdem opera Ioniam a societate averterunt
Atheniensium. quo facto multo superiores bello esse coeperunt.
ch. 5
Alc.5.1
Neque vero his rebus tam amici Alcibiadi sunt
facti quam timore ab eo alienati. nam cum acerrimi
viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate patriae ductus aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam
rediret. itaque tempus eius interficiundi quaerere instituerunt.
Alc.5.2
id Alcibiades diutius celari non potuit:
erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, praesertim cum animum attendisset ad cavendum. itaque
ad Tissaphernem, praefectum regis Darii, se contulit.
Alc.5.3
cuius cum in intimam amicitiam pervenisset et Atheniensium male gestis in Sicilia rebus opes senescere,
contra Lacedaemoniorum crescere videret, initio cum
Pisandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per internuntios colloquitur et de reditu suo facit
mentionem. is erat enim eodem quo Alcibiades sensu,
populi potentiae non amicus et optimatium fautor.
Alc.5.4
ab hoc destitutus primum per Thrasybulum, Lyci filium, ab exercitu recipitur praetorque fit apud Samum,
post suffragante Theramene populi scito restituitur
parique absens imperio praeficitur simul cum Thrasybulo et Theramene.
Alc.5.5
horum in imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante
victores viguerant, perterriti pacem peterent. victi
enim erant quinque proeliis terrestribus, tribus navalibus, in quibus ducentas naves triremes amiserant,
quae captae in hostium venerant potestatem.
Alc.5.6
Alcibiades simul cum collegis receperat Ioniam, Hellespontum, multas praeterea urbes Graecas, quae in ora sitae
sunt Thraeciae, quarum expugnarant complures, in eis
Byzantium, neque minus multas consilio ad amicitiam
adiunxerant, quod in captos clementia fuerant usi.
Alc.5.7
ita praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis Athenas venerunt.
ch. 6
Alc.6.1
His cum obviam universa civitas in Piraeum descendisset, tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret, proinde
ac si solus advenisset.
Alc.6.2
sic enim populo erat persuasum, et adversas superiores et praesentes secundas
res accidisse eius opera. itaque et exercitum in Sicilia
amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae
tribuebant, quod talem virum e civitate expulissent.
neque id sine causa arbitrari videbantur. nam postquam exercitui praeesse coeperat, neque terra neque
mari hostes pares esse potuerant.
Alc.6.3
hic ut e navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus eisdem
rebus praefuerant simulque venerant in Piraeum, tamen
unum omnes illum prosequebantur, et, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, coronis laureis taeniisque vulgo donabatur. ille lacrimans
talem benivolentiam civium suorum accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem.
Alc.6.4
postquam in astu venit, contione advocata sic verba fecit, ut nemo
tam ferus fuerit, quin eius casui illacrimarit inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus
fuerat, proinde ac si alius populus, non ille ipse qui
tum flebat, eum sacrilegii damnasset.
Alc.6.5
restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi Eumolpidae
sacerdotes rursus resacrare sunt coacti, qui eum devoverant, pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta,
in mare praecipitatae.
ch. 7
Alc.7.1
Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna.
nam cum ei omnes essent honores decreti totaque res
publica domi bellique tradita, ut unius arbitrio gereretur, et ipse postulasset ut duo sibi collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus, neque id negatum
esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen
minus ex sententia rem gesserat, in invidiam recidit:
nihil enim eum non efficere posse ducebant.
Alc.7.2
ex quo fiebat ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, cum aut eum neglegenter aut malitiose fecisse
loquerentur, sicut tum accidit: nam corruptum a rege
capere Cymen noluisse arguebant.
Alc.7.3
itaque huic maxime
putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque
virtutis: timebatur enim non minus quam diligebatur,
ne secunda fortuna magnisque opibus elatus tyrannidem concupisceret. quibus rebus factum est ut absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum
substituerent.
Alc.7.4
id ille ut audivit, domum reverti noluit
et se Pactyen contulit ibique tria castella communiit,
Ornos, Bizanthen, Neontichos, manuque collecta primus Graecae civitatis in Thraeciam introiit, gloriosius existimans barbarorum praeda locupletari quam
Graiorum.
Alc.7.5
qua ex re creverat cum fama tum opibus,
magnamque amicitiam sibi cum quibusdam regibus
Thraeciae pepererat.
ch. 8
Alc.8.1
Neque tamen a caritate patriae potuit recedere.
nam cum apud Aegos flumen Philocles, praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor Lacedaemoniorum, qui in eo
erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret,
quod ipsis pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil erat super,
Alc.8.2
Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium
ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, se
coacturum Lysandrum dimicare aut pacem petere [spopondit]; Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod
pedestribus copiis plus quam navibus valerent;
Alc.8.3
sibi autem esse facile Seuthem, regem Thraecum, adducere
ut eum terra depelleret: quo facto necessario aut classe
conflicturum aut bellum compositurum.
Alc.8.4
id etsi vere dictum Philocles animadvertebat, tamen postulata facere noluit,
quod sentiebat se Alcibiade recepto nullius momenti apud exercitum futurum et,
si quid secundi evenisset, nullam in ea re suam partem fore,
contra ea, si quid adversi accidisset, se unum eius
delicti futurum reum.
Alc.8.5
ab hoc discedens Alcibiades
'quoniam' inquit 'victoriae patriae repugnas, illud moneo, ne iuxta hostem castra habeas nautica: periculum
est enim, ne immodestia militum vestrorum occasio
detur Lysandro vestri opprimendi exercitus'.
Alc.8.6
neque ea res illum fefellit. nam Lysander, cum per speculatores comperisset vulgum Atheniensium in terram
praedatum exisse navesque paene inanes relictas, tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum
totum delevit.
ch. 9
Alc.9.1
At Alcibiades, victis Atheniensibus non satis tuta
eadem loca sibi arbitrans, penitus in Thraeciam se
supra Propontidem abdidit, sperans ibi facillime suam
fortunam occuli posse. falso.
Alc.9.2
nam Thraeces, postquam eum cum magna pecunia venisse senserunt, insidias
fecerunt eaque quae apportarat abstulerunt, ipsum
capere non potuerunt.
Alc.9.3
ille cernens nullum locum sibi
tutum in Graecia propter potentiam Lacedaemoniorum ad Pharnabazum in Asiam transiit, quem quidem
adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia
antecederet. namque ei Grynium dederat, in Phrygia
castrum, ex quo quinquagena talenta vectigalis capiebat.
Alc.9.4
qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque
Athenas victas Lacedaemoniis servire poterat pati.
itaque ad patriam liberandam omni ferebatur cogitatione.
Alc.9.5
sed videbat id sine rege Perse non posse
fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque
dubitabat facile se consecuturum, si modo eius conveniundi habuisset potestatem. nam Cyrum fratrem ei
bellum clam parare Lacedaemoniis adiuvantibus sciebat:
id si aperuisset, magnam se initurum gratiam videbat
ch. 10
Alc.10.1
Hoc cum moliretur peteretque a Pharnabazo, ut
ad regem mitteretur, eodem tempore Critias ceterique
tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum
in Asiam miserant, qui eum certiorem facerent, nisi
Alcibiadem sustulisset, nihil earum rerum fore ratum,
quas ipse Athenis constituisset: quare, si suas res
gestas manere vellet, illum persequeretur.
Alc.10.2
his Laco rebus commotas statuit accuratius sibi agendum cum
Pharnabazo, huic ergo renuntiat quae regi cum Lacedaemoniis convenissent, nisi Alcibiadem vivum aut
mortuum sibi tradidisset.
Alc.10.3
non tulit hoc satrapes et
violare clementiam quam regis opes minui maluit.
itaque misit Susamithren et Bagaeum ad Alcibiadem
interficiendum, cum ille esset in Phrygia iterque ad
regem compararet.
Alc.10.4
missi clam vicinitati, in qua tum
Alcibiades erat, dant negotium ut eum interficiant.
illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt circa casam eam, in qua quiescebat, eaque
succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu superari posse diffidebant.
Alc.10.5
ille autem ut sonitu flammae
est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris
sui subalare telum eripuit. namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui numquam discedere voluerat. hunc sequi se iubet et id quod in praesentia
vestimentorum fuit arripit. his in ignem coniectis
flammae vim transiit.
Alc.10.6
quem ut barbari incendium
effugisse viderunt, telis eminus missis interfecerunt
caputque eius ad Pharnabazum rettulerunt. at mulier,
quae cum eo vivere consuerat, muliebri sua veste contectum aedificii incendio mortuum cremavit, quod ad
vivum interimendum erat comparatum. sic Alcibiades
annos circiter quadraginta natus diem obiit supremum.
ch. 11
Alc.11.1
Hunc infamatum a plerisque tres gravissimi historici summis laudibus extulerunt: Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus,
et Timaeus: qui quidem duo maledicentissimi nescio
quo modo in illo uno laudando consentiunt.
Alc.11.2
namque ea, quae supra scripsimus, de eo praedicarunt atque
hoc amplius: cum Athenis, splendidissima civitate,
natus esset, omnes splendore ac dignitate superasse vitae;
Alc.11.3
postquam inde expulsus Thebas venerit, adeo
studiis eorum inservisse, ut nemo eum labore corporisque viribus posset aequiperare (omnes enim Boeoti
magis firmitati corporis quam ingenii acumini serviunt);
Alc.11.4
eundem apud Lacedaemonios, quorum moribus summa
virtus in patientia ponebatur, sic duritiae se dedisse,
ut parsimonia victus atque cultus omnes Lacedaemonios vinceret; fuisse apud Thraecas, homines vinolentos rebusque veneriis deditos: hos quoque in his rebus
antecessisse;
Alc.11.5
venisse ad Persas, apud quos summa laus
esset fortiter venari, luxuriose vivere: horum sic imitatum consuetudinem, ut illi ipsi eum in his maxime
admirarentur.
Alc.11.6
quibus rebus effecisse ut, apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque carissimus. sed satis de hoc: reliquos ordiamur.